Il cardinale Ferdinando al granduca Francesco I, a Firenze

Printer-friendly versionPrinter-friendly version

[Roma, 31 luglio 1587]

Med. 5092, n° 218/2 (c. 551r)

Allegata a Med. 5092, n° 209 (cc. 527r-528v)

Summarium sive substantia decreti S.mi D. Nri. Die xxvij Julii 1587, aediti circa honorarios titulos dominorum cardinalium

Sancitissimus Dominus Noster in suo secreto consistorio occasione pragmaticae a Rege Catolico super honorariis titulis emanatae, quam improbavit, decrevit quod in futurum cardinales neque per se neque per interpositam personam reciperent literas a quacunque persona quavis dignitate praefulgenti trasmissas, in quibus non daretur honorarius titulus et consuetus Illustrissimi et Reverendissimi sed illas vel recusarent, vel lacerarent ipsis non perlectis, exceptis tantum litteris quae eis scriberentur a Regibus et Imperatore, quas sub presenti decreto comprehendi noluit.
Quod si aliquis cardinalis contraveniret huic  decreto suo, voluit Sanctitas sua ipsum incurrere in poenam excommunicationis latae sententiae, a qua noluit a quovis absolvi posse etiam in vim cuiuscumque jubilei, privilegiorum et indultorum.
Haec est summa decreti. In super ligatas voluit esse manus suas ut absolvere non posset, indicavit suis successoribus hanc suam voluntatem.
Dixitque velle contra pragmaticam praedictam addere capitulum in bulla Coenae domini.